POLIPTICI

POLIPTICI
POLIPTICI
non sunt chirographa, vel apochae, ut Alciatus tradit, Parerg. l. 3. sed rationes publicae, l. 2. Cod. Theodos. de discuss. leg. 13. C. Theodos. de ind. deb. et ideo in leg. 2. Cod. de disc. ratiociniis publicis, i. polipticis: hic autem plerumque scribi solet. Ubi tamen, si origo spectetur, Polyptychis scribendum: namque vox inde sumpta, quod istiusmodi chartae publicae πολλὰς ἀποκλείςεις οἷον πτυχὰς, habeant; quâ formâ et Diptycha dicuntur, lib. 1. C. Theod. de exp. iud. et in act. 14. Chalcedon. Concilii; in quintae item Synodi, act. 4. Suid. Διπτύχια δύο περιβόλαια ἔχοντα, ὡς τὴ μὲν ὑπεςτρῶςθαι, τὸ δὲ ὑποβεβλῆςθαι. Adnotata vero in his Polipticis seu Polyptychis omnia, quae ad rationes publicas spectant: Quod Vegetius docet his verbis, l. 2. c. 19. Totius legionis ratio, sive obsequiorum sive militarium numerorum, sive pecuniae, quottidie ascribitur actus, maiore prope diligentiâ, quam res annonaria vel civilis Polipticis annotatur. Sic enim eum locum castigavit Cuiacius, Observat. l. 4. c. 27. pro eo, quod vulgo Polipticis libris legebatur. Eâdem voce utitur Cassiodorus, Var. l. 5. Ut omnibus a te sollicitâ atque aequabili indagatione compertis, Poliptici iubeantur ascribi Prateius apud Ioh. Calvin. Lexic. Iur. Sic Puletica pro Polyptychis etiam Galli dicunt, teste Salmasiô Epistolas Amatorias: ad quem usum apud Veteres duplices triplicesque tabellae habebantur. De triplicibus Martialis, l. 14. Epigr. 6.
Tunc triplices nostros non vilia dona putabis,
Cum se venturam scribet amica tibi.
De duplicibus Ovid. l. 1. Amor. El. 12. v. 27. ubi queritur, inanes suas tabellas rediisse, amicâ non promittente:
——— Vos re duplices pro nomine sensi.
Sic diptycha Interpreti Iuvenalis: Quamvis, inquit, ille dives cinaedus ——— tuum conspexerit et cupiditate blandis te epistolis et diptychis solicet, nihil tamen accipies, nisi stellas bene positas in genesi habueris, quae tibi hoc praestent. Eundem usum videntur Veteribus quoque praestitisse Polyptychae: Sed haec alibi fusius. Vide Salmas. ad Spartian. in Hadriano, c. 7. et infra suô locô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • AMOR — I. AMOR Infelix, Vide infra Philermos. II. AMOR matri praereptus, apud Virg. l. 4. Aen. v. 515. Quaeritur et nascentis equ: de fronte revulsus Et matri praereptus amor. Vide infra, Hippomanes, III. AMOR nomen proprium viri, videinfra Favor. IV.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RATIONES — olim a Dispensatoribus diligenter exactae. Petrus Chrysologus, Serm. 23. De caelestibus conditis, de horreis divinis rationem reddit. Cicero in Hortensio, Quid tu inquam soles, cum rationem ab Dispensatore accipis, si aera singula probâsti,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”